Ecclesiae Teatinae possessiones quasdam, rogante Guillelmo episcopo, confirmat. (Anno 1115, Jul. 18.) PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, universis fidelibus per Teatinam parochiam, sive comitatum,salutem et apostolicam benedictionem.Ex praedecessoris nostri, sanctae memoriae Urbani II papae scripto comperimus quod nobilis memoriae comi-tes Robertus,cui de Loretello cognomen fuit, et frater ejus Tassio possessiones quasdam, vel ecclesias Teatino episcopo contu-lerint, sive reddiderint, et in jus proprium, sive dominium perenni-ter possidendas scriptis propriis confirmaverint,et Roberti qui-dem donatio haec continebat: In Aterno plebem Sanctorum Le-gontiani et Domitiani, ad pedem autem ipsius urbis,et ad portam, quae respicit contra mare, ecclesiam S.Thomae apostoli, exte-rius vero ecclesiam S.Nicolai, terras, vineas, domos, homines intus et foris, decimas, et oblationes vivorum et mortuorum,et ul-tra piscariam terras in pertinentia Sculculae,castellum Genestra- le,castellum S.Caesidii cum pertinentiis suis, et unam ecclesiam in  Buclanico, dedicatam  in honorem S. Salvatoris et S. Angeli,  cum decimis comitis, et decimas castellorum in Teatino episcopatu, quae sub ipsius Roberti dominio erant, et quod Teatina Ecclesia in castro Septi tenebat. Tassionis autem restitutio et confirmatio haec adnotabat, scilicet Teatinam urbem, Trevellianum, Villam magnam, montem Filardum, ecclesiam S. Mariae in Bari, S.Blasii in Lanciano, S.Leucii in Atissa, S.Mariae, S.Georgii in Ortona, Montem acutum cum ecclesia   S.Nicolai. Praeter haec in eodem praedecessoris nostri scripto, Rainulphus bonae memoriae Teatinus episcopus industria sua et pecunia ecclesiastica in Ecclesiae dominium haec recepisse narratur. In monte Oderisii ecclesiam S.Salvatoris, S.Nicolai, S.Petri, cum beneficiis illarum, monasterium S.Mauri cum beneficio suo, in civitate Luparelli plebem S.Petri cum pertinentiis suis, monasterium S.Mariae de Letto cum casali, aliisquo ad ipsum pertinentia; in Abatico, plebem S.Martini cum pertinentiis suis; in Caramanico plebem S.Mariae cum posses-sione sua; in Turre plebem S.Joannis. Fratris etiam nostri Guil-lelmi episcopi, qui ad praesens ecclesiam Teatinam possidet, relatione cognovimus quod idem Rainulphus episcopus post id tempus a praedicto Roberto  comite in Aterno ecclesiam S.Salvatoris, et Sancti Jerusalem ad episcopi dominium acquisivit; ultra Piscarium vero ad montem Silvanum sanctam Mariam in Rivolo, et castellum Lattiniani; in Teatino autem comitatu castellum S. Pauli, et castellum, quod Furca dicitur; in Buclanico plebem S. Silvestri; in Gissi, plebem S. Mariae cum pertinentiis suis. Idem etiam Rainulphus episcopus ab Hugone abbate S. Joannis de Ardano commutatione facta Mucelam recepit, quae juxta Ortonam est, Robertus vero praedicti Roberti comitis filius eidem episcopo castellum Sculculae reddidit. Porro successor ejus supranominatus episcopus Guillelmus,Tassionis filius, castellum Montipolum, Julianum, et Ornum cum omnibus suis pertinentiis se acquisivisse significavit. Nos itaque, supradicti confratris nostri Guillelmi episcopi precibus  exorati, praedictam praedictorum comitum et Guillelmi Tassionis donationem salva sedis apostolicae confirmamus auctoritate, sub divini obtestatione judicii statuentes ut nulli omnino viventium liceat, vel quae a praedictis personis concessa sunt, vel quidquid hodie Teatina Ecclesia juste possidet, vel in futurum auxiliante Domino juste poterit adipisci, auferre, vel ablata retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed praesenti episcopo ejusque successoribus firma semper et illibata permaneant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere ] venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem Teatinae Ecclesiae jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et fructum hic bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Dat. Beneventi per manum Joannis diaconi, XV Kal. Augusti, ind. VIII., Incarnationis Domin. anno 1115.