Nicolaus
Episcopus Servus Servorum Dei dilecto confratri Actoni Sancte Teatensis
Ecclesie Episcopo cunctisque successoribus tuis in Ecclesia eadem canonice
promovendis In Perpetuum/Etsi iubemur dum tempu habemus ab omnes homines
/bonum operari/ maxime tamen ad domesticum fidei, unde omnibus ecclesiis
Christi pro ea quae nobis credita est dispensatione, sollecitudinem nostram
debentes, sic debemus invigilare longinquis ne in aliquo absimus
propinquis / Itaque ad suggestionem tuam karissime Confrater /et Coepiscope
Ac/to quem a reverende memorie domno nostro Victore ex episcopatu Marsicano
ad Teatensem promotum gaudemus, et anteces-soribus nostris atque nobis
fideliter et iugiter deservire in Sancta Romana Ecclesia cognoscimus.
Episcopatum /Teatensem cum omni sua integritate et pertinentia, sicut antiquis
et iustis limitibus determinatur, scilicet a Stafilo inter montes et ipso
monte de Ursa, et quomodo pergit in Coza et ponit terminum in aqua subtus
terra, usque ad Aquam Sonulam, et quomodo pergit ipso fluvio de Trigno,
usque in litoribus maris et iuxta mare usque in Piscaria, et redit in priorem
finem quod est ipso Stafilo. Igitur statuentes apostolica auctoritate confirmamus
tibi succes/soribusque tuis nec non Ecclesie tue civitatem Teatensem et
Tribulianum et curtem Cisterne, curtemque de Paternello, nec non castellum
de Genestule cum plebe Sancti Michaelis, montem quoque Filardi cum capella
sancte Trinitatis, plebem sancti Martini de turri (situata vicino Vacri)
et partem de Aterno cum / plebe sanctorum Legontiani et Domitiani (Pescara)
et parte de porto, ac castellum de sancto Iohanne cum sua capella (Turrivalignani),
Castellum quoque (plebe) sancti Ilarii cum eadem plebe (Bucchianico) et
castellum de Villamagna cum plebe sancti Michaelis (Villamagma), plebem
etiam sancte Marie in Valle (a settentrione di Lettomanoppello); insuper
et plebem sancti Petri in insula (Isola formatasi alla foce del Pescara)
/ et plebem sancte Marie de Caramanico (Caramanico), et castellumde Luco, castellum quoque
de Petra, plebemque sancti Iohannis de Abbateio (Abbateggio), castellum
Polveri cum sua capella, plebem etiam sancti Stephani in Baxano (Basciano),
et plebem de Buclanico (Bucchianico) et plebem sancti Martini de terra
domini Transidii (S.Martino sulla Marrucina), et montem /.../ge cum sancto
Angelo et sedibus molendinorum, plebem de Iuliano (Giuliano Teatino) et
plebem sancte Cecilie ac plebem de Pizo Corbario (Pizzocorbario) et plebem
de Occrecle (Crecchio), plebemque Sancte Marie in Bari (S.Maria
Imbaro), et plebem sancte Marie in Domo (Gessopalena), et plebem de
Atissa (Atessa) et monasterium sancti Mauri (Bomba), et plebem sancti Nicolai
/ de monte Oderisii (Monteodorisio) et monte Acuto et in Furca et
ultra Piscariam terras eidem episcopati pertinentes. Haec omnia multa alia
praefato episcopatui pertinentia que hic non sunt descripta confirmamus;
plebes scilicet et capella et castella, curtes cum omnibus pertinentiis
/ et decimationibus atque oblationibus fidelium mortuorum atque vivorum
nec non primiciis et omnibus pertinentibus. Si quis autem, quod absit,
de his omnibus quae praediximus, temerario ausu sive imperator, vel marchio
aut comes, aut aliqua persona laica / aut aliquis episcopus sive abbas
monachusve, vel presbiter infringere vel minuere aut retinere praesumpserit
contra tuam ecclesiam vel contra tuam voluntatem et successorum tuorum
statuentes apostolica auctoritate sub divini iudicii interminatione ut
nulla unquam / magna vel parva cuiuscumque dignitatis aut ordinis persona
sicut supra praefati sumus te vel successores tuos praenominatis bonis
ecclesiae tuae vel de omnibus ad eam iuste pertinentibus inquietare vel
molestare audeat /[....]/ in tua dioecesi quicquam / praesumpserit omnipotentis
Dei iram incurrat et nostro anathemate confossus
pereat, sed et cum diabolo damnatus gemat et insuper sciat de daturum centum
auri libras medietatem nostro sacro palatio et medietatem ipso praedicto
episcopio. Qui vero pio intuitu observator in omnibus extiterit / custodiens
huius nostri privilegii constituta ad cultum Dei respicientis benedictionis
gratiam a misericordissimo Domino Deo habeat et vite eterne particeps esse
mereatur in saecula saeculorum amen. Scriptum
per manus Crescentii notarii et scrivii sanctae roamane ecclesiae mense
maio die secunda indictione duodecima./ Datum
Romae VI nonas. Mai Anno Domini Nostri Ihesu Christi Incarnationis MLVIII
per manus Humberti sanctae ecclesiae Silvae candidae episcopi et apostolicae
Sedi Bibliotecarii. Anno
primo pontificatus domni papae Nicolai secundi. Indictione
XII.